Auctor huius particulae de familia Christiana in doctrina sancti Ioannis Chrisostomi breviter vult scribere et imprimis responsum quaestioni dare, quomodo illa officia sua implere debeat.
Afferuntur et considerantur Tertulliani dicta de spe in vivo animi habitu apud christianos, et inprimis: de spe et exspectatione, de spe promissionis, de spe resurrectionis, de modo quo sanctae Voces ln Scriptura Sacra occurrentes spem nostram aedificant.
Nomina eucharistica, quae in operibus sancti Augustini habemus, plurima, nobis etiam perutilia, ad res magnas exprimendas apta sunt, varietate nos delectant mentemque nostram movent.